Genesis 37
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.Select Genesis 37:1
2Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.Select Genesis 37:2
3Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.Select Genesis 37:3
4Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.Select Genesis 37:4
5Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.Select Genesis 37:5
6Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :Select Genesis 37:6
7putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.Select Genesis 37:7
8Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.Select Genesis 37:8
9Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.Select Genesis 37:9
10Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?Select Genesis 37:10
11Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.Select Genesis 37:11
12Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,Select Genesis 37:12
13dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,Select Genesis 37:13
14Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :Select Genesis 37:14
15invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.Select Genesis 37:15
16At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.Select Genesis 37:16
17Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.Select Genesis 37:17
18Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :Select Genesis 37:18
19et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :Select Genesis 37:19
20venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.Select Genesis 37:20
21Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :Select Genesis 37:21
22Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.Select Genesis 37:22
23Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :Select Genesis 37:23
24miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.Select Genesis 37:24
25Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.Select Genesis 37:25
26Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?Select Genesis 37:26
27melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.Select Genesis 37:27
28Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.Select Genesis 37:28
29Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :Select Genesis 37:29
30et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?Select Genesis 37:30
31Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :Select Genesis 37:31
32mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.Select Genesis 37:32
33Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.Select Genesis 37:33
34Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.Select Genesis 37:34
35Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,Select Genesis 37:35
36Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.Select Genesis 37:36
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain