Genesis 39
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Igitur Joseph ductus est in Ægyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ægyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.Select Genesis 39:1
2Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,Select Genesis 39:2
3qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quæ gerebat, ab eo dirigi in manu illius.Select Genesis 39:3
4Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quæ ei tradita fuerant :Select Genesis 39:4
5benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam :Select Genesis 39:5
6nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.Select Genesis 39:6
7Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.Select Genesis 39:7
8Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :Select Genesis 39:8
9nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, præter te, quæ uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?Select Genesis 39:9
10Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.Select Genesis 39:10
11Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :Select Genesis 39:11
12et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.Select Genesis 39:12
13Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,Select Genesis 39:13
14vocavit ad se homines domus suæ, et ait ad eos : En introduxit virum hebræum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,Select Genesis 39:14
15et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.Select Genesis 39:15
16In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,Select Genesis 39:16
17et ait : Ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti, ut illuderet mihi :Select Genesis 39:17
18cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.Select Genesis 39:18
19His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :Select Genesis 39:19
20tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.Select Genesis 39:20
21Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.Select Genesis 39:21
22Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.Select Genesis 39:22
23Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.Select Genesis 39:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain