Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 4

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.Select Genesis 4:1

2Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.Select Genesis 4:2

3Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.Select Genesis 4:3

4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.Select Genesis 4:4

5Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.Select Genesis 4:5

6Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?Select Genesis 4:6

7nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.Select Genesis 4:7

8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.Select Genesis 4:8

9Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?Select Genesis 4:9

10Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.Select Genesis 4:10

11Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.Select Genesis 4:11

12Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.Select Genesis 4:12

13Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.Select Genesis 4:13

14Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.Select Genesis 4:14

15Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.Select Genesis 4:15

16Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.Select Genesis 4:16

17Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.Select Genesis 4:17

18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.Select Genesis 4:18

19Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.Select Genesis 4:19

20Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.Select Genesis 4:20

21Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.Select Genesis 4:21

22Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.Select Genesis 4:22

23Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.Select Genesis 4:23

24Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.Select Genesis 4:24

25Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.Select Genesis 4:25

26Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.Select Genesis 4:26

Next: Genesis 5Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.