Genesis 44
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.Select Genesis 44:1
2Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.Select Genesis 44:2
3Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.Select Genesis 44:3
4Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?Select Genesis 44:4
5scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.Select Genesis 44:5
6Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.Select Genesis 44:6
7Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?Select Genesis 44:7
8pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?Select Genesis 44:8
9apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.Select Genesis 44:9
10Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.Select Genesis 44:10
11Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.Select Genesis 44:11
12Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.Select Genesis 44:12
13At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.Select Genesis 44:13
14Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.Select Genesis 44:14
15Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?Select Genesis 44:15
16Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.Select Genesis 44:16
17Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.Select Genesis 44:17
18Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post PharaonemSelect Genesis 44:18
19dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?Select Genesis 44:19
20et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.Select Genesis 44:20
21Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.Select Genesis 44:21
22Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.Select Genesis 44:22
23Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.Select Genesis 44:23
24Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.Select Genesis 44:24
25Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.Select Genesis 44:25
26Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.Select Genesis 44:26
27Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.Select Genesis 44:27
28Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.Select Genesis 44:28
29Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.Select Genesis 44:29
30Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),Select Genesis 44:30
31videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.Select Genesis 44:31
32Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.Select Genesis 44:32
33Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.Select Genesis 44:33
34Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.Select Genesis 44:34
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain