Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 45

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.Select Genesis 45:1

2Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.Select Genesis 45:2

3Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.Select Genesis 45:3

4Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.Select Genesis 45:4

5Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.Select Genesis 45:5

6Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.Select Genesis 45:6

7Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.Select Genesis 45:7

8Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.Select Genesis 45:8

9Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris,Select Genesis 45:9

10et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides :Select Genesis 45:10

11ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.Select Genesis 45:11

12En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.Select Genesis 45:12

13Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me.Select Genesis 45:13

14Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.Select Genesis 45:14

15Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum.Select Genesis 45:15

16Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.Select Genesis 45:16

17Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,Select Genesis 45:17

18et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.Select Genesis 45:18

19Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.Select Genesis 45:19

20Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.Select Genesis 45:20

21Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.Select Genesis 45:21

22Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :Select Genesis 45:22

23tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.Select Genesis 45:23

24Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.Select Genesis 45:24

25Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.Select Genesis 45:25

26Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.Select Genesis 45:26

27Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,Select Genesis 45:27

28et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.Select Genesis 45:28

Next: Genesis 46Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.