Skip to content
Church.wiki
Genesis

Genesis 5

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.Select Genesis 5:1

2Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.Select Genesis 5:2

3Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.Select Genesis 5:3

4Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.Select Genesis 5:4

5Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.Select Genesis 5:5

6Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.Select Genesis 5:6

7Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.Select Genesis 5:7

8Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.Select Genesis 5:8

9Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.Select Genesis 5:9

10Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.Select Genesis 5:10

11Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.Select Genesis 5:11

12Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.Select Genesis 5:12

13Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.Select Genesis 5:13

14Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.Select Genesis 5:14

15Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.Select Genesis 5:15

16Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.Select Genesis 5:16

17Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.Select Genesis 5:17

18Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.Select Genesis 5:18

19Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.Select Genesis 5:19

20Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.Select Genesis 5:20

21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.Select Genesis 5:21

22Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.Select Genesis 5:22

23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.Select Genesis 5:23

24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.Select Genesis 5:24

25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.Select Genesis 5:25

26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.Select Genesis 5:26

27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.Select Genesis 5:27

28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :Select Genesis 5:28

29vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.Select Genesis 5:29

30Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.Select Genesis 5:30

31Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.Select Genesis 5:31

Next: Genesis 6Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Genesis

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.