Genesis 50
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.Select Genesis 50:1
2Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.Select Genesis 50:2
3Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus.Select Genesis 50:3
4Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :Select Genesis 50:4
5eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.Select Genesis 50:5
6Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.Select Genesis 50:6
7Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti :Select Genesis 50:7
8domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen.Select Genesis 50:8
9Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.Select Genesis 50:9
10Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.Select Genesis 50:10
11Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti.Select Genesis 50:11
12Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis :Select Genesis 50:12
13et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre.Select Genesis 50:13
14Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.Select Genesis 50:14
15Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,Select Genesis 50:15
16mandaverunt ei dicentes : Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur,Select Genesis 50:16
17ut hæc tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.Select Genesis 50:17
18Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.Select Genesis 50:18
19Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?Select Genesis 50:19
20Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.Select Genesis 50:20
21Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.Select Genesis 50:21
22Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.Select Genesis 50:22
23Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.Select Genesis 50:23
24Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :Select Genesis 50:24
25mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.Select Genesis 50:25
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation