Genesis 8
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.Select Genesis 8:1
2Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.Select Genesis 8:2
3Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.Select Genesis 8:3
4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.Select Genesis 8:4
5At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.Select Genesis 8:5
6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,Select Genesis 8:6
7qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.Select Genesis 8:7
8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.Select Genesis 8:8
9Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.Select Genesis 8:9
10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.Select Genesis 8:10
11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.Select Genesis 8:11
12Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.Select Genesis 8:12
13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.Select Genesis 8:13
14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.Select Genesis 8:14
15Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :Select Genesis 8:15
16Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.Select Genesis 8:16
17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.Select Genesis 8:17
18Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.Select Genesis 8:18
19Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.Select Genesis 8:19
20Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.Select Genesis 8:20
21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.Select Genesis 8:21
22Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.Select Genesis 8:22
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain