Genesis 9
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.Select Genesis 9:1
2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.Select Genesis 9:2
3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.Select Genesis 9:3
4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.Select Genesis 9:4
5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.Select Genesis 9:5
6Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.Select Genesis 9:6
7Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.Select Genesis 9:7
8Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :Select Genesis 9:8
9Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :Select Genesis 9:9
10et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.Select Genesis 9:10
11Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.Select Genesis 9:11
12Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :Select Genesis 9:12
13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.Select Genesis 9:13
14Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :Select Genesis 9:14
15et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.Select Genesis 9:15
16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.Select Genesis 9:16
17Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.Select Genesis 9:17
18Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.Select Genesis 9:18
19Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.Select Genesis 9:19
20Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.Select Genesis 9:20
21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.Select Genesis 9:21
22Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.Select Genesis 9:22
23At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.Select Genesis 9:23
24Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,Select Genesis 9:24
25ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.Select Genesis 9:25
26Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.Select Genesis 9:26
27Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.Select Genesis 9:27
28Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.Select Genesis 9:28
29Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.Select Genesis 9:29
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain