Hebrews 1
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :Select Hebrews 1:1
2novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :Select Hebrews 1:2
3qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :Select Hebrews 1:3
4tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.Select Hebrews 1:4
5Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?Select Hebrews 1:5
6Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.Select Hebrews 1:6
7Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.Select Hebrews 1:7
8Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.Select Hebrews 1:8
9Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.Select Hebrews 1:9
10Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.Select Hebrews 1:10
11Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :Select Hebrews 1:11
12et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.Select Hebrews 1:12
13Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?Select Hebrews 1:13
14Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?Select Hebrews 1:14
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation