Hebrews 2
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.Select Hebrews 2:1
2Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :Select Hebrews 2:2
3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,Select Hebrews 2:3
4contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.Select Hebrews 2:4
5Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.Select Hebrews 2:5
6Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?Select Hebrews 2:6
7Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.Select Hebrews 2:7
8Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.Select Hebrews 2:8
9Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.Select Hebrews 2:9
10Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.Select Hebrews 2:10
11Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :Select Hebrews 2:11
12Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiæ laudabo te.Select Hebrews 2:12
13Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.Select Hebrews 2:13
14Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :Select Hebrews 2:14
15et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.Select Hebrews 2:15
16Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.Select Hebrews 2:16
17Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.Select Hebrews 2:17
18In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.Select Hebrews 2:18
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain