Skip to content
Church.wiki
Hebrews

Hebrews 3

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum :Select Hebrews 3:1

2qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.Select Hebrews 3:2

3Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.Select Hebrews 3:3

4Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.Select Hebrews 3:4

5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant :Select Hebrews 3:5

6Christus vero tamquam filius in domo sua : quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.Select Hebrews 3:6

7Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,Select Hebrews 3:7

8nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,Select Hebrews 3:8

9ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera meaSelect Hebrews 3:9

10quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,Select Hebrews 3:10

11sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.Select Hebrews 3:11

12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :Select Hebrews 3:12

13sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.Select Hebrews 3:13

14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.Select Hebrews 3:14

15Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.Select Hebrews 3:15

16Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.Select Hebrews 3:16

17Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?Select Hebrews 3:17

18Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?Select Hebrews 3:18

19Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.Select Hebrews 3:19

Next: Hebrews 4Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hebrews

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.