Skip to content
Church.wiki
Hebrews

Hebrews 6

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,Select Hebrews 6:1

2baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni.Select Hebrews 6:2

3Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.Select Hebrews 6:3

4Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,Select Hebrews 6:4

5gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi,Select Hebrews 6:5

6et prolapsi sunt ; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.Select Hebrews 6:6

7Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :Select Hebrews 6:7

8proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.Select Hebrews 6:8

9Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.Select Hebrews 6:9

10Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.Select Hebrews 6:10

11Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :Select Hebrews 6:11

12ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones.Select Hebrews 6:12

13Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,Select Hebrews 6:13

14dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.Select Hebrews 6:14

15Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.Select Hebrews 6:15

16Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.Select Hebrews 6:16

17In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :Select Hebrews 6:17

18ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,Select Hebrews 6:18

19quam sicut anchoram habemus animæ tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,Select Hebrews 6:19

20ubi præcursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in æternum.Select Hebrews 6:20

Next: Hebrews 7Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hebrews

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.