Hebrews 8
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,Select Hebrews 8:1
2sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.Select Hebrews 8:2
3Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.Select Hebrews 8:3
4Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,Select Hebrews 8:4
5qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.Select Hebrews 8:5
6Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.Select Hebrews 8:6
7Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.Select Hebrews 8:7
8Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,Select Hebrews 8:8
9non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.Select Hebrews 8:9
10Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :Select Hebrews 8:10
11et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :Select Hebrews 8:11
12quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.Select Hebrews 8:12
13Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.Select Hebrews 8:13
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation