Skip to content
Church.wiki
Hosea

Hosea 11

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.Select Hosea 11:1

2Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.Select Hosea 11:2

3Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.Select Hosea 11:3

4In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.Select Hosea 11:4

5Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.Select Hosea 11:5

6Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.Select Hosea 11:6

7Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.Select Hosea 11:7

8Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.Select Hosea 11:8

9Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.Select Hosea 11:9

10Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.Select Hosea 11:10

11Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.Select Hosea 11:11

12Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.Select Hosea 11:12

Next: Hosea 12Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hosea

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.