Skip to content
Church.wiki
Hosea

Hosea 13

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.Select Hosea 13:1

2Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.Select Hosea 13:2

3Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.Select Hosea 13:3

4Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.Select Hosea 13:4

5Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.Select Hosea 13:5

6Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.Select Hosea 13:6

7Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.Select Hosea 13:7

8Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.Select Hosea 13:8

9Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.Select Hosea 13:9

10Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.Select Hosea 13:10

11Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.Select Hosea 13:11

12Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.Select Hosea 13:12

13Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.Select Hosea 13:13

14De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.Select Hosea 13:14

15Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.Select Hosea 13:15

Next: Hosea 14Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Hosea

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.