Hosea 6
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,Select Hosea 6:1
2quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.Select Hosea 6:2
3Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.Select Hosea 6:3
4Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.Select Hosea 6:4
5Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.Select Hosea 6:5
6Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.Select Hosea 6:6
7Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.Select Hosea 6:7
8Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.Select Hosea 6:8
9Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.Select Hosea 6:9
10In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.Select Hosea 6:10
11Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.Select Hosea 6:11
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain