Skip to content
Church.wiki
Isaiah

Isaiah 15

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.Select Isaiah 15:1

2Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo ; et super Medaba, Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.Select Isaiah 15:2

3In triviis ejus accincti sunt sacco ; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.Select Isaiah 15:3

4Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.Select Isaiah 15:4

5Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.Select Isaiah 15:5

6Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.Select Isaiah 15:6

7Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum : ad torrentem Salicum ducent eos.Select Isaiah 15:7

8Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.Select Isaiah 15:8

9Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.Select Isaiah 15:9

Next: Isaiah 16Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Isaiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.