James 3
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.Select James 3:1
2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.Select James 3:2
3Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.Select James 3:3
4Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.Select James 3:4
5Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !Select James 3:5
6Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.Select James 3:6
7Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :Select James 3:7
8linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.Select James 3:8
9In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.Select James 3:9
10Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.Select James 3:10
11Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?Select James 3:11
12Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.Select James 3:12
13Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.Select James 3:13
14Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :Select James 3:14
15non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.Select James 3:15
16Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.Select James 3:16
17Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.Select James 3:17
18Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.Select James 3:18
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation