James 4
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ?Select James 4:1
2concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.Select James 4:2
3Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.Select James 4:3
4Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur.Select James 4:4
5An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?Select James 4:5
6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.Select James 4:6
7Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.Select James 4:7
8Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.Select James 4:8
9Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem.Select James 4:9
10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.Select James 4:10
11Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.Select James 4:11
12Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.Select James 4:12
13Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :Select James 4:13
14qui ignoratis quid erit in crastino.Select James 4:14
15Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.Select James 4:15
16Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.Select James 4:16
17Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.Select James 4:17
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation