James 5
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis.Select James 5:1
2Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.Select James 5:2
3Aurum et argentum vestrum æruginavit : et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.Select James 5:3
4Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.Select James 5:4
5Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.Select James 5:5
6Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.Select James 5:6
7Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.Select James 5:7
8Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.Select James 5:8
9Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.Select James 5:9
10Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.Select James 5:10
11Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.Select James 5:11
12Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.Select James 5:12
13Tristatur aliquis vestrum ? oret. Æquo animo est ? psallat.Select James 5:13
14Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :Select James 5:14
15et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.Select James 5:15
16Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.Select James 5:16
17Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.Select James 5:17
18Et rursum oravit : et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.Select James 5:18
19Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :Select James 5:19
20scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.Select James 5:20
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation