Skip to content
Church.wiki
Jeremiah

Jeremiah 10

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.Select Jeremiah 10:1

2Hæc dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes,Select Jeremiah 10:2

3quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia :Select Jeremiah 10:3

4argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :Select Jeremiah 10:4

5in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.Select Jeremiah 10:5

6Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.Select Jeremiah 10:6

7Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.Select Jeremiah 10:7

8Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est.Select Jeremiah 10:8

9Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum universa hæc.Select Jeremiah 10:9

10Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.Select Jeremiah 10:10

11Sic ergo dicetis eis : Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !Select Jeremiah 10:11

12Qui facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos :Select Jeremiah 10:12

13ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo, et elevat nebulas ab extremitatibus terræ : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.Select Jeremiah 10:13

14Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.Select Jeremiah 10:14

15Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore visitationis suæ peribunt.Select Jeremiah 10:15

16Non est his similis pars Jacob : qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi.Select Jeremiah 10:16

17Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in obsidione :Select Jeremiah 10:17

18quia hæc dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.Select Jeremiah 10:18

19Væ mihi super contritione mea : pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.Select Jeremiah 10:19

20Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.Select Jeremiah 10:20

21Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.Select Jeremiah 10:21

22Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis : ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.Select Jeremiah 10:22

23Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.Select Jeremiah 10:23

24Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.Select Jeremiah 10:24

25Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt : quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.Select Jeremiah 10:25

Next: Jeremiah 11Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Jeremiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.