Skip to content
Church.wiki
Jeremiah

Jeremiah 16

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Et factum est verbum Domini ad me, dicens :Select Jeremiah 16:1

2Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiæ in loco isto.Select Jeremiah 16:2

3Quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quæ genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac :Select Jeremiah 16:3

4Mortibus ægrotationum morientur : non plangentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terræ erunt, et gladio et fame consumentur : et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ.Select Jeremiah 16:4

5Hæc enim dicit Dominus : Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.Select Jeremiah 16:5

6Et morientur grandes et parvi in terra ista : non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.Select Jeremiah 16:6

7Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre.Select Jeremiah 16:7

8Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.Select Jeremiah 16:8

9Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ.Select Jeremiah 16:9

10Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint tibi : Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ? quæ iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro ?Select Jeremiah 16:10

11dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.Select Jeremiah 16:11

12Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri : ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.Select Jeremiah 16:12

13Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri : et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.Select Jeremiah 16:13

14Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,Select Jeremiah 16:14

15sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos : et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.Select Jeremiah 16:15

16Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos : et post hæc mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum.Select Jeremiah 16:16

17Quia oculi mei super omnes vias eorum : non sunt absconditæ a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.Select Jeremiah 16:17

18Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.Select Jeremiah 16:18

19Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent : Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.Select Jeremiah 16:19

20Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii ?Select Jeremiah 16:20

21Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus.Select Jeremiah 16:21

Next: Jeremiah 17Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Jeremiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.