Skip to content
Church.wiki
Jeremiah

Jeremiah 26

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens :Select Jeremiah 26:1

2Hæc dicit Dominus : Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos : noli subtrahere verbum,Select Jeremiah 26:2

3si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.Select Jeremiah 26:3

4Et dices ad eos : Hæc dicit Dominus : Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis,Select Jeremiah 26:4

5ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis :Select Jeremiah 26:5

6dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ.Select Jeremiah 26:6

7Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini.Select Jeremiah 26:7

8Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens : Morte moriatur.Select Jeremiah 26:8

9Quare prophetavit in nomine Domini, dicens : Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator ? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.Select Jeremiah 26:9

10Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ.Select Jeremiah 26:10

11Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes : Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.Select Jeremiah 26:11

12Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens : Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis.Select Jeremiah 26:12

13Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.Select Jeremiah 26:13

14Ego autem ecce in manibus vestris sum : facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.Select Jeremiah 26:14

15Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus : in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc.Select Jeremiah 26:15

16Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas : Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.Select Jeremiah 26:16

17Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ, et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes :Select Jeremiah 26:17

18Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum : Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.Select Jeremiah 26:18

19Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda ? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos ? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.Select Jeremiah 26:19

20Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ.Select Jeremiah 26:20

21Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hæc, et quæsivit rex interficere eum : et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Ægyptum.Select Jeremiah 26:21

22Et misit rex Joakim viros in Ægyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Ægyptum,Select Jeremiah 26:22

23et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.Select Jeremiah 26:23

24Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.Select Jeremiah 26:24

Next: Jeremiah 27Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Jeremiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.