Jeremiah 30
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :Select Jeremiah 30:1
2Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro.Select Jeremiah 30:2
3Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.Select Jeremiah 30:3
4Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :Select Jeremiah 30:4
5Quoniam hæc dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.Select Jeremiah 30:5
6Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem ?Select Jeremiah 30:6
7Væ ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.Select Jeremiah 30:7
8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :Select Jeremiah 30:8
9sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.Select Jeremiah 30:9
10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël : quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :Select Jeremiah 30:10
11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.Select Jeremiah 30:11
12Quia hæc dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua :Select Jeremiah 30:12
13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.Select Jeremiah 30:13
14Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.Select Jeremiah 30:14
15Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.Select Jeremiah 30:15
16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.Select Jeremiah 30:16
17Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion : hæc est, quæ non habebat requirentem.Select Jeremiah 30:17
18Hæc dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor : et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :Select Jeremiah 30:18
19et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.Select Jeremiah 30:19
20Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.Select Jeremiah 30:20
21Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :Select Jeremiah 30:21
22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.Select Jeremiah 30:22
23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.Select Jeremiah 30:23
24Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.Select Jeremiah 30:24
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain