Skip to content
Church.wiki
Jeremiah

Jeremiah 48

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.Select Jeremiah 48:1

2Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.Select Jeremiah 48:2

3Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.Select Jeremiah 48:3

4Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.Select Jeremiah 48:4

5Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.Select Jeremiah 48:5

6Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto :Select Jeremiah 48:6

7pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.Select Jeremiah 48:7

8Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :Select Jeremiah 48:8

9Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.Select Jeremiah 48:9

10Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.Select Jeremiah 48:10

11Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.Select Jeremiah 48:11

12Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.Select Jeremiah 48:12

13Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.Select Jeremiah 48:13

14Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?Select Jeremiah 48:14

15Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex : Dominus exercituum nomen ejus.Select Jeremiah 48:15

16Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.Select Jeremiah 48:16

17Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?Select Jeremiah 48:17

18Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te : dissipavit munitiones tuas.Select Jeremiah 48:18

19In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?Select Jeremiah 48:19

20Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,Select Jeremiah 48:20

21et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,Select Jeremiah 48:21

22et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,Select Jeremiah 48:22

23et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,Select Jeremiah 48:23

24et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.Select Jeremiah 48:24

25Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.Select Jeremiah 48:25

26Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.Select Jeremiah 48:26

27Fuit enim in derisum tibi Israël : quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.Select Jeremiah 48:27

28Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.Select Jeremiah 48:28

29Audivimus superbiam Moab : superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.Select Jeremiah 48:29

30Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.Select Jeremiah 48:30

31Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :Select Jeremiah 48:31

32de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.Select Jeremiah 48:32

33Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli : nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.Select Jeremiah 48:33

34De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.Select Jeremiah 48:34

35Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.Select Jeremiah 48:35

36Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.Select Jeremiah 48:36

37Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :Select Jeremiah 48:37

38super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.Select Jeremiah 48:38

39Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.Select Jeremiah 48:39

40Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.Select Jeremiah 48:40

41Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,Select Jeremiah 48:41

42et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.Select Jeremiah 48:42

43Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.Select Jeremiah 48:43

44Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.Select Jeremiah 48:44

45In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.Select Jeremiah 48:45

46Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.Select Jeremiah 48:46

47Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.Select Jeremiah 48:47

Next: Jeremiah 49Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Jeremiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.