Jeremiah 5
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem : et propitius ero ei.Select Jeremiah 5:1
2Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.Select Jeremiah 5:2
3Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.Select Jeremiah 5:3
4Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.Select Jeremiah 5:4
5Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula.Select Jeremiah 5:5
6Idcirco percussit eos leo de silva ; lupus ad vesperam vastavit eos : pardus vigilans super civitates eorum : omnis qui egressus fuerit ex eis capietur : quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ; confortatæ sunt aversiones eorum.Select Jeremiah 5:6
7Super quo propitius tibi esse potero ? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.Select Jeremiah 5:7
8Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.Select Jeremiah 5:8
9Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ?Select Jeremiah 5:9
10Ascendite muros ejus, et dissipate : consummationem autem nolite facere : auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.Select Jeremiah 5:10
11Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.Select Jeremiah 5:11
12Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum : gladium et famem non videbimus.Select Jeremiah 5:12
13Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis : hæc ergo evenient illis.Select Jeremiah 5:13
14Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.Select Jeremiah 5:14
15Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus : gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.Select Jeremiah 5:15
16Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ; universi fortes.Select Jeremiah 5:16
17Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam : et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.Select Jeremiah 5:17
18Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.Select Jeremiah 5:18
19Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.Select Jeremiah 5:19
20Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes :Select Jeremiah 5:20
21Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis.Select Jeremiah 5:21
22Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis ? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit : et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.Select Jeremiah 5:22
23Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt.Select Jeremiah 5:23
24Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.Select Jeremiah 5:24
25Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :Select Jeremiah 5:25
26quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.Select Jeremiah 5:26
27Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideo magnificati sunt et ditati.Select Jeremiah 5:27
28Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.Select Jeremiah 5:28
29Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?Select Jeremiah 5:29
30Stupor et mirabilia facta sunt in terra :Select Jeremiah 5:30
31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ?Select Jeremiah 5:31
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain