Skip to content
Church.wiki
Jeremiah

Jeremiah 51

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Hæc dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem :Select Jeremiah 51:1

2et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.Select Jeremiah 51:2

3Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere juvenibus ejus ; interficite omnem militiam ejus.Select Jeremiah 51:3

4Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus.Select Jeremiah 51:4

5Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël.Select Jeremiah 51:5

6Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino : vicissitudinem ipse retribuet ei.Select Jeremiah 51:6

7Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt.Select Jeremiah 51:7

8Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.Select Jeremiah 51:8

9Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam : quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.Select Jeremiah 51:9

10Protulit Dominus justitias nostras : venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.Select Jeremiah 51:10

11Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.Select Jeremiah 51:11

12Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias : quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.Select Jeremiah 51:12

13Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris : venit finis tuus, pedalis præcisionis tuæ.Select Jeremiah 51:13

14Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.Select Jeremiah 51:14

15Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.Select Jeremiah 51:15

16Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo : qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.Select Jeremiah 51:16

17Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili : quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.Select Jeremiah 51:17

18Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suæ peribunt.Select Jeremiah 51:18

19Non sicut hæc, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum hæreditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.Select Jeremiah 51:19

20Collidis tu mihi vasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :Select Jeremiah 51:20

21et collidam in te equum et equitem ejus : et collidam in te currum et ascensorem ejus :Select Jeremiah 51:21

22et collidam in te virum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te juvenem et virginem :Select Jeremiah 51:22

23et collidam in te pastorem et gregem ejus : et collidam in te agricolam et jugales ejus : et collidam in te duces et magistratus :Select Jeremiah 51:23

24et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ, omne malum suum quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.Select Jeremiah 51:24

25Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis :Select Jeremiah 51:25

26et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in æternum eris, ait Dominus.Select Jeremiah 51:26

27Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.Select Jeremiah 51:27

28Sanctificate contra eam gentes, reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.Select Jeremiah 51:28

29Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.Select Jeremiah 51:29

30Cessaverunt fortes Babylonis a prælio ; habitaverunt in præsidiis : devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.Select Jeremiah 51:30

31Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.Select Jeremiah 51:31

32Et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.Select Jeremiah 51:32

33Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.Select Jeremiah 51:33

34Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.Select Jeremiah 51:34

35Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.Select Jeremiah 51:35

36Propterea hæc dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.Select Jeremiah 51:36

37Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.Select Jeremiah 51:37

38Simul ut leones rugient ; excutient comas veluti catuli leonum.Select Jeremiah 51:38

39In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.Select Jeremiah 51:39

40Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.Select Jeremiah 51:40

41Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ terræ ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !Select Jeremiah 51:41

42Ascendit super Babylonem mare : multitudine fluctuum ejus operta est.Select Jeremiah 51:42

43Factæ sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.Select Jeremiah 51:43

44Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.Select Jeremiah 51:44

45Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,Select Jeremiah 51:45

46et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.Select Jeremiah 51:46

47Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.Select Jeremiah 51:47

48Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt : quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.Select Jeremiah 51:48

49Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.Select Jeremiah 51:49

50Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.Select Jeremiah 51:50

51Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.Select Jeremiah 51:51

52Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.Select Jeremiah 51:52

53Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.Select Jeremiah 51:53

54Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum :Select Jeremiah 51:54

55quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ; dedit sonitum vox eorum :Select Jeremiah 51:55

56quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.Select Jeremiah 51:56

57Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait Rex (Dominus exercituum nomen ejus).Select Jeremiah 51:57

58Hæc dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ ejus excelsæ igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.Select Jeremiah 51:58

59Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiæ.Select Jeremiah 51:59

60Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno : omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem.Select Jeremiah 51:60

61Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba hæc,Select Jeremiah 51:61

62dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.Select Jeremiah 51:62

63Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,Select Jeremiah 51:63

64et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiæ.Select Jeremiah 51:64

Next: Jeremiah 52Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Jeremiah

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.