Skip to content
Church.wiki
Job

Job 10

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Tædet animam meam vitæ meæ ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animæ meæ.Select Job 10:1

2Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.Select Job 10:2

3Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?Select Job 10:3

4Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?Select Job 10:4

5Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,Select Job 10:5

6ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,Select Job 10:6

7et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?Select Job 10:7

8Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente præcipitas me ?Select Job 10:8

9Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.Select Job 10:9

10Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?Select Job 10:10

11Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.Select Job 10:11

12Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.Select Job 10:12

13Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.Select Job 10:13

14Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?Select Job 10:14

15Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.Select Job 10:15

16Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.Select Job 10:16

17Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me.Select Job 10:17

18Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.Select Job 10:18

19Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.Select Job 10:19

20Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,Select Job 10:20

21antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :Select Job 10:21

22terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.Select Job 10:22

Next: Job 11Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.