Job 12
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Respondens autem Job, dixit :Select Job 12:1
2Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?Select Job 12:2
3Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat ?Select Job 12:3
4Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas.Select Job 12:4
5Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.Select Job 12:5
6Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.Select Job 12:6
7Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.Select Job 12:7
8Loquere terræ, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.Select Job 12:8
9Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?Select Job 12:9
10In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.Select Job 12:10
11Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?Select Job 12:11
12In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.Select Job 12:12
13Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.Select Job 12:13
14Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.Select Job 12:14
15Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.Select Job 12:15
16Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.Select Job 12:16
17Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.Select Job 12:17
18Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.Select Job 12:18
19Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat :Select Job 12:19
20commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.Select Job 12:20
21Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.Select Job 12:21
22Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.Select Job 12:22
23Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.Select Job 12:23
24Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium :Select Job 12:24
25palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.Select Job 12:25
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain