Job 16
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Respondens autem Job, dixit :Select Job 16:1
2Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.Select Job 16:2
3Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?Select Job 16:3
4Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea :Select Job 16:4
5consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ;Select Job 16:5
6roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.Select Job 16:6
7Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.Select Job 16:7
8Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.Select Job 16:8
9Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.Select Job 16:9
10Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.Select Job 16:10
11Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt pœnis meis.Select Job 16:11
12Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.Select Job 16:12
13Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.Select Job 16:13
14Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.Select Job 16:14
15Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.Select Job 16:15
16Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.Select Job 16:16
17Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.Select Job 16:17
18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.Select Job 16:18
19Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :Select Job 16:19
20ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.Select Job 16:20
21Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus :Select Job 16:21
22atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.Select Job 16:22
23Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.Select Job 16:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain