Skip to content
Church.wiki
Job

Job 21

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Respondens autem Job, dixit :Select Job 21:1

2Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.Select Job 21:2

3Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete.Select Job 21:3

4Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?Select Job 21:4

5Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.Select Job 21:5

6Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.Select Job 21:6

7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?Select Job 21:7

8Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.Select Job 21:8

9Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.Select Job 21:9

10Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata fœtu suo.Select Job 21:10

11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.Select Job 21:11

12Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.Select Job 21:12

13Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.Select Job 21:13

14Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.Select Job 21:14

15Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?Select Job 21:15

16Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.Select Job 21:16

17Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?Select Job 21:17

18Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.Select Job 21:18

19Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.Select Job 21:19

20Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.Select Job 21:20

21Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?Select Job 21:21

22Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?Select Job 21:22

23Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :Select Job 21:23

24viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :Select Job 21:24

25alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus :Select Job 21:25

26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.Select Job 21:26

27Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.Select Job 21:27

28Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?Select Job 21:28

29Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :Select Job 21:29

30quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.Select Job 21:30

31Quis arguet coram eo viam ejus ? et quæ fecit, quis reddet illi ?Select Job 21:31

32Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.Select Job 21:32

33Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.Select Job 21:33

34Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?Select Job 21:34

Next: Job 22Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Job

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.