Job 23
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Respondens autem Job, ait :Select Job 23:1
2Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum.Select Job 23:2
3Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?Select Job 23:3
4Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :Select Job 23:4
5ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.Select Job 23:5
6Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat.Select Job 23:6
7Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.Select Job 23:7
8Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum.Select Job 23:8
9Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.Select Job 23:9
10Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.Select Job 23:10
11Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.Select Job 23:11
12A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.Select Job 23:12
13Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.Select Job 23:13
14Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei.Select Job 23:14
15Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.Select Job 23:15
16Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.Select Job 23:16
17Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.Select Job 23:17
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain