Job 24
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.Select Job 24:1
2Alii terminos transtulerunt ; diripuerunt greges, et paverunt eos.Select Job 24:2
3Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ.Select Job 24:3
4Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.Select Job 24:4
5Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.Select Job 24:5
6Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.Select Job 24:6
7Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :Select Job 24:7
8quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.Select Job 24:8
9Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.Select Job 24:9
10Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.Select Job 24:10
11Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.Select Job 24:11
12De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.Select Job 24:12
13Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.Select Job 24:13
14Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.Select Job 24:14
15Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.Select Job 24:15
16Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.Select Job 24:16
17Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.Select Job 24:17
18Levis est super faciem aquæ : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.Select Job 24:18
19Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.Select Job 24:19
20Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.Select Job 24:20
21Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.Select Job 24:21
22Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.Select Job 24:22
23Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.Select Job 24:23
24Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.Select Job 24:24
25Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?Select Job 24:25
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain