Job 27
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :Select Job 27:1
2Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.Select Job 27:2
3Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,Select Job 27:3
4non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.Select Job 27:4
5Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.Select Job 27:5
6Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.Select Job 27:6
7Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.Select Job 27:7
8Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?Select Job 27:8
9Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?Select Job 27:9
10aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?Select Job 27:10
11Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.Select Job 27:11
12Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ?Select Job 27:12
13Hæc est pars hominis impii apud Deum, et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.Select Job 27:13
14Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :Select Job 27:14
15qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduæ illius non plorabunt.Select Job 27:15
16Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta :Select Job 27:16
17præparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.Select Job 27:17
18Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.Select Job 27:18
19Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.Select Job 27:19
20Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas.Select Job 27:20
21Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.Select Job 27:21
22Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.Select Job 27:22
23Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.Select Job 27:23
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain