Job 36
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Addens quoque Eliu, hæc locutus est :Select Job 36:1
2Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.Select Job 36:2
3Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.Select Job 36:3
4Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.Select Job 36:4
5Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :Select Job 36:5
6sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.Select Job 36:6
7Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.Select Job 36:7
8Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,Select Job 36:8
9indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.Select Job 36:9
10Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.Select Job 36:10
11Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :Select Job 36:11
12si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.Select Job 36:12
13Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.Select Job 36:13
14Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.Select Job 36:14
15Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.Select Job 36:15
16Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.Select Job 36:16
17Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.Select Job 36:17
18Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.Select Job 36:18
19Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.Select Job 36:19
20Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.Select Job 36:20
21Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim cœpisti sequi post miseriam.Select Job 36:21
22Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.Select Job 36:22
23Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?Select Job 36:23
24Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.Select Job 36:24
25Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.Select Job 36:25
26Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inæstimabilis.Select Job 36:26
27Qui aufert stillas pluviæ, et effundit imbres ad instar gurgitum,Select Job 36:27
28qui de nubibus fluunt quæ prætexunt cuncta desuper.Select Job 36:28
29Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,Select Job 36:29
30et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.Select Job 36:30
31Per hæc enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.Select Job 36:31
32In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus adveniat.Select Job 36:32
33Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.Select Job 36:33
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain