Job 40
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :Select Job 40:1
2Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.Select Job 40:2
3Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ?Select Job 40:3
4Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?Select Job 40:4
5Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.Select Job 40:5
6Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.Select Job 40:6
7Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.Select Job 40:7
8Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.Select Job 40:8
9Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.Select Job 40:9
10Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.Select Job 40:10
11Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.Select Job 40:11
12Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.Select Job 40:12
13Ossa ejus velut fistulæ æris ; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.Select Job 40:13
14Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus.Select Job 40:14
15Huic montes herbas ferunt : omnes bestiæ agri ludent ibi.Select Job 40:15
16Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.Select Job 40:16
17Protegunt umbræ umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis.Select Job 40:17
18Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.Select Job 40:18
19In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.Select Job 40:19
20An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?Select Job 40:20
21Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?Select Job 40:21
22Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?Select Job 40:22
23Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?Select Job 40:23
24Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?Select Job 40:24
25Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?Select Job 40:25
26Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?Select Job 40:26
27Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.Select Job 40:27
28Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.Select Job 40:28
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain