Job 42
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Respondens autem Job Domino, dixit :Select Job 42:1
2Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.Select Job 42:2
3Quis est iste qui celat consilium absque scientia ? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam.Select Job 42:3
4Audi, et ego loquar : interrogabo te, et responde mihi.Select Job 42:4
5Auditu auris audivi te : nunc autem oculus meus videt te.Select Job 42:5
6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.Select Job 42:6
7Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.Select Job 42:7
8Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.Select Job 42:8
9Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos : et suscepit Dominus faciem Job.Select Job 42:9
10Dominus quoque conversus est ad pœnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quæcumque fuerant Job, duplicia.Select Job 42:10
11Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus : et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum : et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.Select Job 42:11
12Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus : et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ.Select Job 42:12
13Et fuerunt ei septem filii, et tres filiæ.Select Job 42:13
14Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii.Select Job 42:14
15Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Job in universa terra : deditque eis pater suus hæreditatem inter fratres earum.Select Job 42:15
16Vixit autem Job post hæc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex, et plenus dierum.Select Job 42:16
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain