John 1
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.Select John 1:1
2Hoc erat in principio apud Deum.Select John 1:2
3Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.Select John 1:3
4In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :Select John 1:4
5et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt.Select John 1:5
6Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.Select John 1:6
7Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.Select John 1:7
8Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.Select John 1:8
9Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.Select John 1:9
10In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.Select John 1:10
11In propria venit, et sui eum non receperunt.Select John 1:11
12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :Select John 1:12
13qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.Select John 1:13
14Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.Select John 1:14
15Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.Select John 1:15
16Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :Select John 1:16
17quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.Select John 1:17
18Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.Select John 1:18
19Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?Select John 1:19
20Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.Select John 1:20
21Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.Select John 1:21
22Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?Select John 1:22
23Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.Select John 1:23
24Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.Select John 1:24
25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?Select John 1:25
26Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.Select John 1:26
27Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.Select John 1:27
28Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.Select John 1:28
29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.Select John 1:29
30Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :Select John 1:30
31et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.Select John 1:31
32Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.Select John 1:32
33Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.Select John 1:33
34Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.Select John 1:34
35Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.Select John 1:35
36Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.Select John 1:36
37Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.Select John 1:37
38Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?Select John 1:38
39Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.Select John 1:39
40Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.Select John 1:40
41Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).Select John 1:41
42Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.Select John 1:42
43In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.Select John 1:43
44Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.Select John 1:44
45Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.Select John 1:45
46Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.Select John 1:46
47Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.Select John 1:47
48Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.Select John 1:48
49Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.Select John 1:49
50Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.Select John 1:50
51Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.Select John 1:51
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation