John 10
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.Select John 10:1
2Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.Select John 10:2
3Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.Select John 10:3
4Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.Select John 10:4
5Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.Select John 10:5
6Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.Select John 10:6
7Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.Select John 10:7
8Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.Select John 10:8
9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.Select John 10:9
10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.Select John 10:10
11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.Select John 10:11
12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;Select John 10:12
13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.Select John 10:13
14Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.Select John 10:14
15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.Select John 10:15
16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.Select John 10:16
17Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.Select John 10:17
18Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.Select John 10:18
19Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.Select John 10:19
20Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?Select John 10:20
21Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?Select John 10:21
22Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.Select John 10:22
23Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.Select John 10:23
24Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.Select John 10:24
25Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :Select John 10:25
26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.Select John 10:26
27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :Select John 10:27
28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.Select John 10:28
29Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.Select John 10:29
30Ego et Pater unum sumus.Select John 10:30
31Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.Select John 10:31
32Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?Select John 10:32
33Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.Select John 10:33
34Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?Select John 10:34
35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :Select John 10:35
36quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?Select John 10:36
37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.Select John 10:37
38Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.Select John 10:38
39Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.Select John 10:39
40Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;Select John 10:40
41et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.Select John 10:41
42Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.Select John 10:42
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation