John 12
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.Select John 12:1
2Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.Select John 12:2
3Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.Select John 12:3
4Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :Select John 12:4
5Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?Select John 12:5
6Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.Select John 12:6
7Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.Select John 12:7
8Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.Select John 12:8
9Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.Select John 12:9
10Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :Select John 12:10
11quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.Select John 12:11
12In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,Select John 12:12
13acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.Select John 12:13
14Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :Select John 12:14
15Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.Select John 12:15
16Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.Select John 12:16
17Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.Select John 12:17
18Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.Select John 12:18
19Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.Select John 12:19
20Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.Select John 12:20
21Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.Select John 12:21
22Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.Select John 12:22
23Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.Select John 12:23
24Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,Select John 12:24
25ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.Select John 12:25
26Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.Select John 12:26
27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :Select John 12:27
28Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.Select John 12:28
29Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.Select John 12:29
30Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.Select John 12:30
31Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.Select John 12:31
32Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.Select John 12:32
33(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)Select John 12:33
34Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?Select John 12:34
35Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.Select John 12:35
36Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.Select John 12:36
37Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;Select John 12:37
38ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?Select John 12:38
39Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :Select John 12:39
40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.Select John 12:40
41Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.Select John 12:41
42Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.Select John 12:42
43Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.Select John 12:43
44Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.Select John 12:44
45Et qui videt me, videt eum qui misit me.Select John 12:45
46Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.Select John 12:46
47Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.Select John 12:47
48Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.Select John 12:48
49Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.Select John 12:49
50Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.Select John 12:50
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation