John 16
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.Select John 16:1
2Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.Select John 16:2
3Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.Select John 16:3
4Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.Select John 16:4
5Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ?Select John 16:5
6sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.Select John 16:6
7Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.Select John 16:7
8Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.Select John 16:8
9De peccato quidem, quia non crediderunt in me.Select John 16:9
10De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.Select John 16:10
11De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.Select John 16:11
12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.Select John 16:12
13Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.Select John 16:13
14Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.Select John 16:14
15Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.Select John 16:15
16Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.Select John 16:16
17Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?Select John 16:17
18Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.Select John 16:18
19Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me.Select John 16:19
20Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.Select John 16:20
21Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.Select John 16:21
22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.Select John 16:22
23Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.Select John 16:23
24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.Select John 16:24
25Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :Select John 16:25
26in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :Select John 16:26
27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.Select John 16:27
28Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.Select John 16:28
29Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :Select John 16:29
30nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.Select John 16:30
31Respondit eis Jesus : Modo creditis ?Select John 16:31
32ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.Select John 16:32
33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.Select John 16:33
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation