John 17
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Hæc locutus est Jesus : et sublevatis oculis in cælum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te :Select John 17:1
2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.Select John 17:2
3Hæc est autem vita æterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.Select John 17:3
4Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :Select John 17:4
5et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.Select John 17:5
6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.Select John 17:6
7Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt :Select John 17:7
8quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.Select John 17:8
9Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt :Select John 17:9
10et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis.Select John 17:10
11Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos.Select John 17:11
12Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.Select John 17:12
13Nunc autem ad te venio : et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.Select John 17:13
14Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.Select John 17:14
15Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.Select John 17:15
16De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.Select John 17:16
17Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.Select John 17:17
18Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :Select John 17:18
19et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.Select John 17:19
20Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :Select John 17:20
21ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.Select John 17:21
22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.Select John 17:22
23Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.Select John 17:23
24Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.Select John 17:24
25Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti.Select John 17:25
26Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.Select John 17:26
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation