John 20
Latin, Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento.Select John 20:1
2Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.Select John 20:2
3Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.Select John 20:3
4Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.Select John 20:4
5Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.Select John 20:5
6Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,Select John 20:6
7et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.Select John 20:7
8Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :Select John 20:8
9nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.Select John 20:9
10Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.Select John 20:10
11Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :Select John 20:11
12et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.Select John 20:12
13Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum.Select John 20:13
14Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.Select John 20:14
15Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.Select John 20:15
16Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).Select John 20:16
17Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.Select John 20:17
18Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.Select John 20:18
19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.Select John 20:19
20Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.Select John 20:20
21Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.Select John 20:21
22Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :Select John 20:22
23quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.Select John 20:23
24Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.Select John 20:24
25Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.Select John 20:25
26Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.Select John 20:26
27Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.Select John 20:27
28Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.Select John 20:28
29Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.Select John 20:29
30Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.Select John 20:30
31Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.Select John 20:31
Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation