John 3
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.Select John 3:1
2Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.Select John 3:2
3Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.Select John 3:3
4Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?Select John 3:4
5Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.Select John 3:5
6Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.Select John 3:6
7Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.Select John 3:7
8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.Select John 3:8
9Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?Select John 3:9
10Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?Select John 3:10
11Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.Select John 3:11
12Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?Select John 3:12
13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.Select John 3:13
14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :Select John 3:14
15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.Select John 3:15
16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.Select John 3:16
17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.Select John 3:17
18Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.Select John 3:18
19Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.Select John 3:19
20Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :Select John 3:20
21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.Select John 3:21
22Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.Select John 3:22
23Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.Select John 3:23
24Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.Select John 3:24
25Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.Select John 3:25
26Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.Select John 3:26
27Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.Select John 3:27
28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.Select John 3:28
29Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.Select John 3:29
30Illum oportet crescere, me autem minui.Select John 3:30
31Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.Select John 3:31
32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.Select John 3:32
33Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.Select John 3:33
34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.Select John 3:34
35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.Select John 3:35
36Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.Select John 3:36
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain