Skip to content
Church.wiki
John

John 9

Latin, Vulgata Clementina

Translation: VULGATE

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate :Select John 9:1

2et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ?Select John 9:2

3Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.Select John 9:3

4Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :Select John 9:4

5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.Select John 9:5

6Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,Select John 9:6

7et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.Select John 9:7

8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.Select John 9:8

9Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.Select John 9:9

10Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?Select John 9:10

11Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.Select John 9:11

12Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.Select John 9:12

13Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.Select John 9:13

14Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.Select John 9:14

15Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.Select John 9:15

16Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos.Select John 9:16

17Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.Select John 9:17

18Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :Select John 9:18

19et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?Select John 9:19

20Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est :Select John 9:20

21quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.Select John 9:21

22Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.Select John 9:22

23Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.Select John 9:23

24Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.Select John 9:24

25Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.Select John 9:25

26Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?Select John 9:26

27Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?Select John 9:27

28Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.Select John 9:28

29Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.Select John 9:29

30Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :Select John 9:30

31scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.Select John 9:31

32A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.Select John 9:32

33Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.Select John 9:33

34Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.Select John 9:34

35Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?Select John 9:35

36Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?Select John 9:36

37Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.Select John 9:37

38At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.Select John 9:38

39Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.Select John 9:39

40Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ?Select John 9:40

41Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.Select John 9:41

Next: John 10Continue reading

Latin, Vulgata Clementina (VULGATE). Public domain. Text from the CrossWire Bible Society module. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

John

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.