Joshua 1
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei :Select Joshua 1:1
2Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israël.Select Joshua 1:2
3Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.Select Joshua 1:3
4A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.Select Joshua 1:4
5Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ : sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam, nec derelinquam te.Select Joshua 1:5
6Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.Select Joshua 1:6
7Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus : ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.Select Joshua 1:7
8Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.Select Joshua 1:8
9Ecce præcipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.Select Joshua 1:9
10Præcepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite :Select Joshua 1:10
11Præparate vobis cibaria : quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.Select Joshua 1:11
12Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse, ait :Select Joshua 1:12
13Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.Select Joshua 1:13
14Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem : vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,Select Joshua 1:14
15donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis : et sic revertimini in terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.Select Joshua 1:15
16Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia quæ præcepisti nobis, faciemus : et quocumque miseris, ibimus.Select Joshua 1:16
17Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.Select Joshua 1:17
18Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.Select Joshua 1:18
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain