Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 12

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quæ respicit solitudinem.Select Joshua 12:1

2Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.Select Joshua 12:2

3Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quæ ducit Bethsimoth : et ab australi parte, quæ subjacet Asedoth, Phasga.Select Joshua 12:3

4Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminosSelect Joshua 12:4

5Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad : terminos Sehon regis Hesebon.Select Joshua 12:5

6Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse.Select Joshua 12:6

7Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,Select Joshua 12:7

8tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus, et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus.Select Joshua 12:8

9Rex Jericho unus : rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus :Select Joshua 12:9

10rex Jerusalem unus, rex Hebron unus,Select Joshua 12:10

11rex Jerimoth unus, rex Lachis unus,Select Joshua 12:11

12rex Eglon unus, rex Gazer unus,Select Joshua 12:12

13rex Dabir unus, rex Gader unus,Select Joshua 12:13

14rex Herma unus, rex Hered unus,Select Joshua 12:14

15rex Lebna unus, rex Odullam unus,Select Joshua 12:15

16rex Maceda unus, rex Bethel unus,Select Joshua 12:16

17rex Taphua unus, rex Opher unus,Select Joshua 12:17

18rex Aphec unus, rex Saron unus,Select Joshua 12:18

19rex Madon unus, rex Asor unus,Select Joshua 12:19

20rex Semeron unus, rex Achsaph unus,Select Joshua 12:20

21rex Thenac unus, rex Mageddo unus,Select Joshua 12:21

22rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus,Select Joshua 12:22

23rex Dor et provinciæ Dor unus, rex gentium Galgal unus,Select Joshua 12:23

24rex Thersa unus : omnes reges triginta unus.Select Joshua 12:24

Next: Joshua 13Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.