Joshua 21
Vulgata Clementina
Translation: VULGATE
1Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :Select Joshua 21:1
2locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan, atque dixerunt : Dominus præcepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.Select Joshua 21:2
3Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.Select Joshua 21:3
4Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :Select Joshua 21:4
5et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.Select Joshua 21:5
6Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.Select Joshua 21:6
7Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.Select Joshua 21:7
8Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut præcepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.Select Joshua 21:8
9De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,Select Joshua 21:9
10filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),Select Joshua 21:10
11Cariatharbe patris Enac, quæ vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.Select Joshua 21:11
12Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.Select Joshua 21:12
13Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :Select Joshua 21:13
14et Jether, et Esthemo,Select Joshua 21:14
15et Holon, et Dabir,Select Joshua 21:15
16et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.Select Joshua 21:16
17De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabæ,Select Joshua 21:17
18et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.Select Joshua 21:18
19Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.Select Joshua 21:19
20Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, hæc est data possessio.Select Joshua 21:20
21De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et GazerSelect Joshua 21:21
22et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.Select Joshua 21:22
23De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,Select Joshua 21:23
24et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.Select Joshua 21:24
25Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duæ.Select Joshua 21:25
26Omnes civitates decem, et suburbana earum, datæ sunt filiis Caath inferioris gradus.Select Joshua 21:26
27Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.Select Joshua 21:27
28Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,Select Joshua 21:28
29et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.Select Joshua 21:29
30De tribu autem Aser, Masal et Abdon,Select Joshua 21:30
31et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.Select Joshua 21:31
32De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilæa, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.Select Joshua 21:32
33Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.Select Joshua 21:33
34Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et CarthaSelect Joshua 21:34
35et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.Select Joshua 21:35
36De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.Select Joshua 21:36
37De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.Select Joshua 21:37
38Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.Select Joshua 21:38
39Itaque civitates universæ Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octoSelect Joshua 21:39
40cum suburbanis suis, singulæ per familias distributæ.Select Joshua 21:40
41Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.Select Joshua 21:41
42Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.Select Joshua 21:42
43Ne unum quidem verbum, quod illis præstiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.Select Joshua 21:43
Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain