Skip to content
Church.wiki
Joshua

Joshua 4

Vulgata Clementina

Translation: VULGATE
Start reading

1Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue :Select Joshua 4:1

2Elige duodecim viros singulos per singulas tribus :Select Joshua 4:2

3et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.Select Joshua 4:3

4Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus,Select Joshua 4:4

5et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël,Select Joshua 4:5

6ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ?Select Joshua 4:6

7respondebitis eis : Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum.Select Joshua 4:7

8Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.Select Joshua 4:8

9Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis : et sunt ibi usque in præsentem diem.Select Joshua 4:9

10Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.Select Joshua 4:10

11Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.Select Joshua 4:11

12Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses :Select Joshua 4:12

13et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.Select Joshua 4:13

14In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.Select Joshua 4:14

15Dixitque ad eum :Select Joshua 4:15

16Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane.Select Joshua 4:16

17Qui præcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.Select Joshua 4:17

18Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.Select Joshua 4:18

19Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.Select Joshua 4:19

20Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,Select Joshua 4:20

21et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ?Select Joshua 4:21

22docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,Select Joshua 4:22

23siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,Select Joshua 4:23

24sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :Select Joshua 4:24

25ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.Select Joshua 4:25

Next: Joshua 5Continue reading

Vulgata Clementina (VULGATE) · Public Domain

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Joshua

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.